- TERGEMINA
- TERGEMINADiana dicta est. Solet enim LUna in triplicem speciem sese convertere; aut quod ipsa tres facies, seu tres vias, h. e. tria nomina in diversis locis habeat; est enim LUna in caelo, Hecate apud inferos, sive Proserpina, Diana vero in terra seu silvis vocatur. Horarius, l. 3. Carm. Od. 22. v. 1. s.Montium custos, nemorumque virgo,Quae laborantes utero puellasTer vocata audis, adimisque letoDiva triformis.Et Virg. l. 4. Aen. v. 511.——— Tria virginis ora Dianae.Incertus auctor:Terret, lustrat, agit, Proserpina, Luna, Diana,Ama, superna, feras, sceptrô, fulgore, sagittâ.Nic. Lloydius. Sic tergemini vigiles, apud Ausonium, Gripho Ternarii,——— noctisque per umbrasTergemini vigiles ———Ubi Scaliger, cum sint quatuor vigiliae, in singulis ternos vigiles, hîc intelligendos censens, duodecim vigiles constituit. Bochartus vero Poeram Christianum Hebraeos vetustiores, apud quos non nisi tres vigiliae fuêre, sequi totidemque, nec plures, vigiles intelligere iudicat. Tergeminum enim non nisi triplex, seu ternum. Ut, praeter dicta, trigemini in duobus exercitibus fratres, apud Liv. l. 1. c. 24. de tribus Horatiis, totidemque Curiatiis; tergeminus Geryo, apud Virgilium, Aen. l. 8. v. 202. tergemina via, de trivio, apud Senecam, Ocdipo, Actu 2. v. 278. tergemini libri, de tribus Sybillinis, apud Ausonium, d. l. tergeminum caput Cerberi apud Tibullum, l. 3. El. 4. v. 88. etc. Eôdem modô quadrigemina, de quaternis cerastarum corniculis, apud Plin. l. 8. c. 25 septemgeminus, de Nilo septem ostia habente, apud Catullum, ut plura omittam, quae videre est apud praefatum Bochartum, Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.